Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.16.1 Cic. Fam. 15.17.1 (English) >>Cic. Fam. 15.18.1

Scr. Romae iii K. Ian. aut paulo post a. 708 (46). M. CICERO C. CASSIO S. 15.17.1 praeposteros habes tabellarios ; etsi me quidem non offendunt ; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt. atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent ; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. ergo ignosces ; alteras iam habebis has brevis ; sed exspecta πάντα περὶ πάντων. etsi quid ego me tibi purgo, Cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur?

15.17.2 nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus ; alii a latronibus, alii cruditate dicebant ; populus non curabat, combustum enim esse constabat. hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo ; quamquam πρόσωπον πόλεως amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset ; Mindius macellarius et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium perdidisse. 15.17.3 de Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; rumores tristiores sed ἀδέσποτοι. Pansa noster paludatus a. d. iii K. Ian. profectus est, ut quivis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, τὸ καλὸν δι' αὑτὸ αἱρετὸν esse ; nam quod multos miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum bonorum benevolentia prosecuta est.

15.17.4 tu quod adhuc Brundisi moratus es valde probo et gaudeo et me hercule puto te sapienter facturum, si ἀκενόσπουδος fueris ; nobis quidem qui te amamus erit gratum. et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris. ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.16.1 Cic. Fam. 15.17.1 (English) >>Cic. Fam. 15.18.1

Powered by PhiloLogic